Hľadaný výraz: Mt 10,24; Mt 10,40; Lk 6,40; Jn 13,1-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
24 Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. 40 Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.

40 Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.

1 Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis, 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “ Domine, tu mihi lavas pedes? ”. 7 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ”. 8 Dicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”. Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”. 9 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”. 10 Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”. 11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”. 12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim. 14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. 16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum. 17 Si haec scitis, beati estis, si facitis ea. 18 Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. 19 Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. 20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.

1

mail   print   facebook   twitter